Latin
Letter 198
Augustine, Epistulae 198.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum dei omnipotentis conditoris totius creaturae arbitrio et potestate cuncta geruntur, uel ea. quae facta sunt, uel quae etiam futura sunt, sanctorum prophetarum uocibus cognoscuntur, qui, priusquam fierent ea, quae futura erant, uoluntate diuina hominibus sunt locuti. unde satis admiratione plenum est, si ea deus, quae praedici uoluit, ad hominum sensus penitus non posse peruenire constituit secundum hoc capitulum, quod dominus beatis apostolis locutus est dicens: Nemo potest cognoscere tempora, quae pater in sua posuit potestate, primum quia et in antiquissimis libris ecclesiarum non ita scriptum est 'nemo potest', sed scriptum est: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quae pater posuit in sua potestate, quae ratio sermonis sequenti uerbo recte completur, cum dicit: Sed eritis mihi testes in Hierusalem et in Iudaeam et in Samariam et usque ad ultimum terrae. non ergo apostolos testes consummationis mundi sed nominis et resurrectionis suae uoluit intellegi.