Latin
Letter 198
Augustine, Epistulae 198.1
Unproofread scanNot analysed yet
Desideranti et expectanti mihi sanctus conpresbyter noster Cornutus litteras pertulit beatitudinis tuae, quae me laetificarunt, quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis sermone proprio sanctae mentis tuae de his. quae petieram, in transitu significasti. aliquanta autem de opusculis sancti conpresbyteri Hieronymi adiunxisti. ut meam quaestionem lectione eius operis de sanctis scripturis explere possem. et quia dignatus es id petere a nobis, ut, quid senserimus de ipsis quaestionibus, per litteras tuae sincerissimae caritati insinuaremus, ad ea, de quibus scripta legi, prout intellectus exiguus meae mediocritatis sentire potuit aut intellegere, infra scripsi.