Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.21
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde tota quaestio est, utrum Danihelis hebdomades primo aduentu domini impletae sint, an finem saeculi prophetauerint, an ad utrumque pertineant; neque enim, qui etiam hoc saperent, defuerunt dicentes tempore primi aduentus Christi esse completas et inde usque ad finem saeculi totidem rursus esse complendas. equidem uideo, quia, si primus eas non compleuit aduentus, necesse est, ut secundus eas compleat, quoniam prophetia illa esse non potest falsa. quae si tempore primi aduentus impleta est, non cogit intellegi, quod etiam de fine saeculi implebitur. ac per hoc incertum est, etiam si uerum est, neque negandum quidem sed neque praesumendum est id futurum. relinquitur itaque, ut, qui uult cogere istam prophetiam credi saeculi fine complendam, contendat. quantum potest, et ostendat, si potest, primo aduentu domini non fuisse completam contra tot expositores diuinorum eloquiorum, qui hanc non solum computatione temporum uerum etiam rebus ipsis completam fuisse demonstrant, maxime quod ibi scriptum est: Et unguetur sanctus sanctorum uel propter quod in eadem prophetia Hebraei codices expressius habent: Occidetur Christus et non erit eius, id est non erit eius ciuitatis, quoniam sic alienatus est a Iudaeis, qui eum propterea saluatorem redemptoremque suum non esse crediderunt. quia occidere potuerunt. neque enim in fine saeculi ungendus aut occidendus est Christus, ut ista prophetia Danihelis tunc expectetur implenda, nondum credatur impleta.