Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.22
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem de signis euangelicis et propheticis, quae fieri cernimus. propinquum domini aduentum sperare debeamus, quis negat? cotidie quippe magis magisque fit proximus. sed quanto interuallo propinquet, hoc, dictum est, non est uestrum scire. uide, quando dixit apostolus: Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus; nox praecessit, dies autem adpropinquauit. et ecce quot anni transierunt! nec tamen, quod dixit, falsum est. quanto magis nunc dicendum est propinquare domini aduentum, quando tantus est ad finem factus accessus! apostolus certe: Spiritus, inquit, manifeste dicit. quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide. nondum utique erant eadem tempora haereticorum scilicet et talium. quales eodem sermone describit, sed iam uenerunt. ac per hoc in nouissimis temporibus uidemur etiam per ipsos de fine saeculi commoneri. itemque alibi dicens: Hoc autem scitote, quoniam in nouissimis diebus instabunt tempora saeua uel, sicut alii codices habent, periculosa, deinde, qualia futura sint, exprimens: Erunt enim homines. inquit, se ipsos amantes, amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes. ingrati, scelesti, inreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, procaces, caecati, uoluptatium amatores magis quam dei, habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. mirum, si tales homines aliquando defuerunt. denique, quia et tunc erant, adiungit ac dicit: Et bos deuita; ex his enim sunt, qui penetrant domos. non ait 'penetrabunt' tamquam et hic futurum praenuntians, sicut supra dixerat: Instabunt tempora periculosa, sed ait: Penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas; non ait 'ducent' uel ducturi sunt' sed 'iam ducunt.'