Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.23
Unproofread scanNot analysed yet
Xec putandus est hoc loco pro temporis futuri uerbis praesentis temporis uerba posuisse, quando quidem illos ab eo, cui scribit, euitari admonebat. nec tamen frustra dixit: In nouissimis diebus instabunt tempora periculosa et hinc ea periculosa futura demonstrans tales homines futuros esse praedixit, nisi quia tanto plures erunt magisque abundabunt, quanto magis propinquatur ad finem. uidemus ergo tales nunc abundare. sed quid, si abundantiores erunt post nos et omnino abundantissimi, quando iam iamque ipse finis instabit, qui quam diu aberit, ignoratur? nouissimi quippe dies dicti sunt et in ipsis primis apostolorum diebus, cum domini in caelum recens esset ascensus, quando die pentecostes misit promissum spiritum sanctum et quidam stupebant admirantes eos, qui linguis, quas non didicerant, loquebantur, quidam uero inridentes musto plenos esse dicebant. quo die Petrus loquens ad illos, qui de hac re uarie mouebantur: Non enim, sicut, inquit, suspicamini, ebrii sunt isti, cum sit hora diei tertia. sed adtendite, quoniam hoc est, quod dictum est per prophetam: 'Erit in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem' et cetera.