Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.34
Unproofread scanNot analysed yet
Signa uero de caelo et terra numquid maiora nos uidimus. quam qui fuerunt ante nos? nonne, si gentium legatur historia, tanta mira reperiuntur extitisse de caelo terraque, ut aliqua etiam non credantur? sed, ut multa omittam, quae persequi longum est, duos soles quando nos uidimus, quos uisos litteris mandauerunt, qui tunc fuerunt, antequam dominus uenisset in carne? quando nos uidimus solem sic obscuratum, quem ad modum obscuratus est, cum mundi lumen penderet in ligno? nisi forte defectus solis et lunae, quos consuerunt computatores siderum adnotare atque praedicere, inter caelestia prodigia numerabimus, quia lunam saepius in sua plenitudine, solem uero rarius sed tamen uidimus in fine lunae secundum eorum computum defecisse. non erat talis solis ille defectus. quando crucifixus est Christus, et ideo uere mirabilis erat et prodigiosus. pascha quippe fuerat Iudaeorum, quod nonnisi in lunae plenitudine celebratur; secundum astrologorum autem numeros certum est solem, quando luna plena est, non posse deficere, sed quando finis est lunae non quidem semper sed aliter numquam, cum secundum illos numeros deficit. quid ergo tale umquam quisquam meminit apparuisse de caelo, ex quo dominus illa praedixit, quale apparuit, quando passus est quare si apparebunt etiam talia, si non spiritaliter potius intellegenda sunt, tunc apparebunt, quando finis sic adpropinquabit, ut debeant apparere.