Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.35
Unproofread scanNot analysed yet
-Bellis autem per diuersa interualla temporum et locorum quando non terra contrita est? nam, ut nimis antiqua praeteream, sub imperatore Gallieno, cum Romanas prouincias barbaries usque quaque peruaderet, quam multos fratres nostros. qui tunc erant in carne, putamus propinquum finem credere potuisse, quoniam longe post ascensionem domini factum est! ac per hoc etiam ista qualia futura sint, cum fuerit omnino finis proximus, ignoramus, si tamen haec non ita praedicta sunt, ut in ecclesia potius intellegi debeant. duae quippe gentes sunt et duo regna, unum scilicet Christi alterum diaboli, de quibus dici potuit: Exsurget gens super gentem et regnum super regnum, quod non desinit fieri, ex quo dictum est: Agite paenitentiam: adpropinquauit enim regnum caelorum. quod uide quando dictum est et ex illo quot anni transierunt et tamen uerissime dictum est. nouissimis enim diebus dominus per uirginem uenit nec diceretur ista hora nouissima nisi regno propinquante caelorum, per quam totam horam fiunt, quae dominus propinquante suo regno futura praedixit; sed haec hora quanto spatio protendatur, si apostolis dictum est: Non est uestrum scire quanto magis quilibet homo, qualis ego sum, modum suum debet agnoscere, ne plus sapiat, quam oportet sapere!