Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.36
Unproofread scanNot analysed yet
Sed confiteri nos, inquis, poena nostra compellit adesse iam finem, dum impletur, quod praenuntiatum est: Arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae superueniunt uniuerso orbi. 'nullam', inquis, 'patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est, sicut dictum est: Prae timore et expectatione, quae superueniunt uniuerso orbi>. si ergo ista mala. quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse uenturum, quid est, quod ait apostolus: Cum dixerint: 'Pax et securitas'? cum enim dixisset euangelium: Arescentibus hominibus prae timore et expectatione, continuo subiunxit: Nam uirtutes caelorum mouebuntur. et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate.