Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.39
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quippe in ecclesia melius existimo intellegi, ne dominus Iesus propinquante secundo aduentu suo ea pro magno praedixisse uideatur, quae huic mundo et ante primum eius aduentum euenire consueuerant, et inrideamur ab eis, qui haec, quae uelut nouissima et omnium maxima horrescimus, plura in historia gentium et multo maiora legerunt. ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: Speciosa sicut luna, electa sicut sol. ab hac adoratur Ioseph noster in hoc mundo uelut in Aegypto ex humillimo sublimatus: nam illum Ioseph mater certe adorare non potuit, quae ante defuncta est, quam Iacob uenisset ad filium, ut illius somnii prophetici ueritas adimplenda Christo domino seruaretur. quando enim sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, sicut ab aliis duobus euangelistis hic locus commemoratus est, ecclesia non apparebit; impiis tunc persecutoribus ultra modum saeuientibus et remoto timore tamquam adridente mundi felicitate dicentibus: Pax et securitas tunc stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, quoniam multi, qui gratia fulgere uidebantur, persequentibus cedent et cadent et quidem fideles fortissimi turbabuntur. ideo autem secundum Matthaeum et Marcum post tribulationem dierum illorum dicitur hoc futurum, non quia transacta tota illa persecutione accident ista, sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorundam defectio, et, quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum sed tamen in eisdem diebus fiet.