Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.40
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo dictum est secundum Lucam: Et in terris pressura gentium, gentes uoluit intellegi non pertinentes ad semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes, sed gentes, quae ad sinistram stabunt, quando congregabuntur ante iudicem uiuorum et mortuorum omnes gentes. utraque pars enim erit in omnibus gentibus, una, quae premat. altera, quae prematur, una, quae dicat: Pax et securitas, altera, in qua sol obscuretur et non det luna lumen suum et de qua cadant stellae et in qua uirtutes caelorum moueantur.