Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.42
Unproofread scanNot analysed yet
Sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, iudicare difficile est. promptior quidem sensus est, ut-quisque. cum audierit uel legerit: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate, ipsum prorsus accipiat eius aduentum non per ecclesiam sed per se ipsum, quando uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. sed quoniam scripturae scrutandae sunt nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut altius se penetrari uelint, diligenter sunt inspicienda sequentia. cum enim dixisset: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate, adiunxit atque ait: His autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra, quoniam adpropinquat redemptio uestra. et dixit illis similitudinem: 'Videte ficulneam et omnes arbores; cum producunt iam ex se fructum, scitis, quoniam prope est aestas; ita et nos cum uideritis haec fieri, scitote, quoniam prope est regnum dei'. cum ergo dicit: Cum uideritis haec fieri, quae intellegere poterimus nisi ea, quae supra commemorata sunt? in his est autem etiam, quod ait; Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. proinde etiam hoc cum uisum fuerit, non iam erit regnum dei, sed prope erit.