Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.43
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc ordinem uidemus et duos alios euangelistas tenere. apud Marcum enim cum dictum esset: Et uirtutes, quae sunt in caelis, mouebuntur, et tunc, inquit, uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. deinde subiungit, quod Lucas non dixit: Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor uentis a summo terrae usque ad summum caeli. tunc, quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens: A ficu autem discite, inquit, parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis, quia in proximo sit aestas; sic et uos cum uideritis haec fieri, scitote, quod in proximo sit in ostiis. quid est 'cum uideritis haec fieri' nisi ea, quae supra dixit? in quibus est etiam illud, quod ait: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos. non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo.