Latin
Letter 200
Augustine, Epistulae 200.2
Unproofread scanNot analysed yet
,,Laudes itaque tuas in Christo siue magis m te laudes Christi uide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo. qui nec fallere me posset propter fidem suam et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. sed alia et ab aliis etsi non tam multa uel certa uerum tamen audiuimus. fides tua quam sit sana et catholica. quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto diuitiarum sed in deo uiuo et diues sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit. ne quis insidietur membris Christi coopertus uelamine nominis Christi siue in ueteribus eius siue in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti prouidus, infestus errori. haec atque huius modi, ut dixi. et ab aliis solemus audire. sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognouimus.