Latin
Letter 200
Augustine, Epistulae 200.3
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem de pudicitia coniugali. ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui uitam tuam non in superficie sed penitus nosset? de hoc itaque tuo bono, dei dono me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius. loqui tecum. scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum. nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas uenire potuerunt, admodum delecteris: quanto magis, quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et aduertere dignaris attentius et accipere gratius! ab hac ergo epistula perge ad librum, quem simul misi. qui tuae reuerentiae, et cur conscriptus sit et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.