Latin
Letter 201
Augustine, Epistulae 201.1
Unproofread scanNot analysed yet
Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius atque Caelestius, infandi dogmatis repertores, ab urbe Roma uelut quaedam catholicae unitatis contagia pellerentur, ne ignorantium mentes scaeua persuasione peruerterent. in quo secuta est clementia nostra iudicium sanctitatis tuae. quo constat eos ab uniuersis iusta sententiae examinatione damnatos. sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, exegit. recenti quoque sanctione decreuimus, ut, si quis eos in quacumque prouinciarum parte latitare non nesciens aut propellere aut prodere distulisset, praescriptae poenae uelut particeps subiaceret.