Latin
Letter 202a
Augustine, Epistulae 202a.20
Unproofread scanNot analysed yet
Sane iu rescripto amici, quod huic epistulae inserui, ne te forte moueat. quod duos libros a me missos commemorauit, quibus respondere uacuum sibi tempus non fuisse respondit, unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo et pertractando quaesiui. quod uero admonet et hortatur. ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut deuites, quantum possum, frater. admoneo. cum de animarum origine siue cogitas siue iam disputas, ne tibi subrepat esse credendum ullam prorsus animam nisi unius mediatoris non ex Adam trahere originale peccatum generatione deuinctum, regeneratione soluendum.