Latin
Letter 203
Augustine, Epistulae 203.1
Unproofread scanNot analysed yet
Accepi litteras eximietatis tuae, quibus me ad te petis ut scriberem. quod quidem non desiderares, nisi et hoc, quod me posse scribere existimasti. gratum haberes atque iucundum, id autem est, ut uana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. fallax est enim in eis suauitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine prouidentia et finis cum paenitentia. ita se habent omnia, quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. alia est autem spes piorum alius laboris fructus alia periculorum merces. nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari inpossibile est; sed plurimum interest, qua causa, qua expectatione, quo termino quisque ista patiatur. ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio, quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia. quando enim res uelut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in aduersis anguntur, magis cogitant euadere, unde ad praesens anguntur. quam capere, unde curentur et unde perueniant, ubi angi omnino non possunt. aliquando tamen quidam cordis aures admouent atque adhibent ueritati rarius inter prospera, crebrius inter aduersa, sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt, inter quos te esse cupio, quia ueraciter diligo, domine insignis et praestantissime ac desiderantissime fili. haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia, etsi te deinceps talia perpeti, qualia pertulisti, plus tamen nolo haec ipsa te sine aliqua in melius uitae mutatione fuisse perpessum.