Latin
Letter 204
Augustine, Epistulae 204.6
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen, quod fatendum est, de isto Raxio seniore. quem summa exemplorum inopia coartati se in Machabaeorum libris quasi ad auctoritatem sceleris, quo se ipsos perdunt. perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus uix aliquando se inuenisse gloriantur, adhuc eis numquam respondisse me recolo. sed. quod tuae caritati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad uitam christianorum de Iudaea gente atque illis litteris parati sunt omnium factorum exempla transferre, tunc et hoc transferant. si autem sunt illic plurima eorum quoque hominum, qui litterarum illarum ueritate laudati sunt. uel huic iam tempori non conuenientia uel etiam illo tempore non recte facta, tale etiam hoc est, quod in se ipsum Raxius iste commisit. qui cum esset apud suos nobilis et multum in Iudaismo profecisset, quae sibi in comparatione iustitiae Christianae damna et stercora fuisse dicit apostolus, et propter haec idem Raxius Iudaeorum pater appellaretur, quid mirum est, si tamquam homini elatio superba subrepsit. ut mallet manu propria perimi quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem sustinere indignam in hostium manibus seruitutem ?