Latin
Letter 204
Augustine, Epistulae 204.7
Unproofread scanNot analysed yet
Solent in litteris gentium ista laudari. in his autem Machabaeorum libris quamuis homo fuerit ipse laudatus, factum tamen eius narratum est, non laudatum, et iudicandum potius quam imitandum ante oculos constitutum, non sane nostro iudicio iudicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed iudicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque libris ueteribus clara est. longe quippe fuit iste Raxius a uerbis illis, ubi legitur: Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe. non ergo fuit iste uir eligendae mortis sapiens sed ferendae humilitatis inpatiens.