Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spiritale, cum iam et ipsum corpus mutatur in spiritum et, quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit apostolus: 'Seminatur corpus, surget spiritus'. dixit autem: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. proinde, sicut animale corpus non est anima sed corpus, ita et spiritale corpus non spiritum debemus putare sed corpus. quis porro audeat opinari uel Christi corpus non spiritale resurrexisse uel, si spiritale surrexit, non iam corpus fuisse sed spiritum, cum hanc opinionem discipulorum refellat, ubi, cum eum uidentes existimarent se spiritum uidere, ait: Palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? iam igitur illa caro spiritale erat corpus nec tamen spiritus erat sed corpus nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ex animali spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus seruatae iustitiae daret coronam.