Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.9
Unproofread scanNot analysed yet
Constat itaque neque ullo modo dubitandum est corpus Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulcro non uiderit, unde scriptum est: Nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem, clauis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et, quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria uitae aeternae et, quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in uirtute regnare et, quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est. cum enim uellet apostolus de corpore animali adhibere testimonium scripturarum, illud posuit, quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus Adam in animam uiuentem' uel 'in animam uiuam'. recolis certe, quem ad modum scriptum sit: Et insufflauit deus in faciem eius flatum uitae et factus est homo in animam uiuam. dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam uiuam. intellegitur ergo corpus animale dici simile ceteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae cotidie cibo reficitur et postea superata animantis compago dissoluitur, spiritale autem corpus. quod iam cum spiritu inmortale est.