Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.12
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde sequitur: Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni et, qualis caelestis, tales et caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius, qui de caelo est. quid est: Qualis terrenus, tales et terreni nisi mortales ex mortali? et quid est: Qualis caelestis, tales et caelestes nisi inmortales per inmortalem? illud per Adam hoc per Christum. dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset caelestis, ut eos, qui terreni erant faceret caelestes, hoc est ideo ex inmortali mortalis factus est adsumendo serui formam, non domini mutando naturam, ut eos, qui mortales erant, faceret inmortales impertiendo dominicam gratiam, non seruilem iniuriam retinendo.