Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.13
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur de resurrectione corporis apostolus disputans doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ei contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritalia, hoc est ex mortalibus inmortalia, subiecit, unde agitur, atque ait: Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc apostolum definisse, aperuit, quid diceret, subiungendo: Neque corruptio incorruptionem possidebit, tamquam diceret: 'Quod dixi: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit). hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalitatis intellegi uoluit.