Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.15
Unproofread scanNot analysed yet
-Quid sibi ergo uult ista distinctio: Et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam inmutabuntur in illam incorruptelam. cui omnino nulla possit nocere corruptio? ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione iustorum cum dixisset: Nos commutabimur, tamquam quaereremus, quo modo istud fiat uel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis; secundum has enim qualitates hoc loco carnem ł)t sanguinem nuncupauit.