Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.14
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, tamquam ei diceretur: 'Quo modo caro erit et caro non erit? caro quippe erit, quoniam dominus post resurrectionem ait: Palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum dei non possidebunt', exponit, quid dixerit, adiciens: Ecce mysterium dico uobis; omnes quidem resurgemus -uel, sicut Graeci codices habent, omnes quidem dormiemus ,non tamen omnes inmutabimur. hanc inmutationem utrum in deterius an in melius intellegi uoluerit, 22 tamen om. C inferioa demonstrant. in atomo, inquit, hoc est in puncto temporis, quod diuidi non potest, in ictu oculi, hoc est in summa celeritate, in nouissima tuba, hoc est in nouissimo signo, quod dabitur, ut ista compleantur; canet enim tuba, inquit. et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt sed, sicut dominus in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui male egerunt. in resurrectionem iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: Qui non credit, inquit, iam iudicatus est. proinde illi, qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum, isti uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur.