Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam idem Ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: Omnem flatum ego feci, quod sequentia satis indicant; sequitur enim: Propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeunt. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura sed ipsius dei substantia tamquam unigenitus filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur, tamquam illa natura atque substantia, qua deus est, quicquid est, commutabilis esse possit, quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. Cum ista dictarem, perlator iam uentum expectans me uehementer, ut nauigaret, urguebat. itaque, si quid hic incondite atque inculte dictum legeris uel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae ueniam.