Latin
Letter 206
Augustine, Epistulae 206.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quotienscumque a me petunt homines, ut eos tuae benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte uideor de tua uel erga opis indigos misericordia uel erga nos beninolentia iudicare. itaque facio et maxime ministros Christi, qui ecclesiae curam gerunt, cuius te coheredem et filium esse gaudemus, tuae praestantiae commendare non dubito, domine merito inlustris et praestantissime atque in Christo carissime fili. sanctus itaque frater et coepiscopus meus Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio uiri sublimis; fac ergo, quod potes, quoniam tibi plurimum posse praestitit dominus, cuius te lucrorum auidissimum nouimus.