Latin
Letter 209
Augustine, Epistulae 209.2
Unproofread scanNot analysed yet
Fussala dicitur Hipponiensi territorio confine castellum. antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parochiam Hipponiensis ecclesiae pertinebat. paucos habebat illa terra catholicos; ceteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat ita, ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. actum est in dei misericordia. ut omnia ipsa loca unitati ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri, qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt. expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur. quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt unitatis illic securitate perfecta. sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces. me uiderem latius, quam oportebat, extendi nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curaui.