Latin
Letter 209
Augustine, Epistulae 209.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem, qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut ueniret, rogans litteris impetraui. quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis ad horam nos ille, qui mihi paratus uidebatur. omni modo resistendo destituit. ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo grauissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu, propter quem uenerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum. qui mecum tunc erat. in monasterio quidem a nobis a paruula aetate nutritum sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. at illi miseri, quod futurum fuerat. ignorantes offerenti eum mihi oboedientissime crediderunt. quid plura? factum est; esse illis episcopus coepit.