Latin
Letter 209
Augustine, Epistulae 209.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid multis morer? conlabora, obsecro, nobiscum, pietate uenerabili domine beatissime et debita caritate uenerande sancte papa, et iube. tibi quae directa sunt, omnia recitari. uide, episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione priuatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam uersuta suasione sanctum senem primatem nostrum grauissimum uirum. ut ei cuncta crederet, quem uelut omni modo inculpatum uenerando papae Bonifatio commendaret. induxerit et cetera. quae a me quid opus est recoli, cum memoratus uenerabilis senex ad tuam sanctimoniam uniuersa rettulerit?