Latin
Letter 209
Augustine, Epistulae 209.5
Unproofread scanNot analysed yet
Denique sententias nostras sic temperanimus, ut saluo episcopatu non tamen omnino inpunita relinquerentur, quae non deberent uel eidem ipsi deinceps iternmque facienda uel ceteris imitanda proponi. honorem itaque integrum seruauimus iuueni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat. ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non. possent et cum suo illius que periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent. quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, euidenter apparuit. cum iam uir spectabilis Celer, de cuius aduersum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat uel in Africa uel uspiam potestatem. .