Latin
Letter 210
Augustine, Epistulae 210.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dissensiones autem numquam debent amari. sed aliquando tamen aut caritate nascuntur aut caritatem probant. quis enim facile inuenitur, qui uelit reprehendi? et ubi est ille sapiens, de quo dictum est: Corripe sapientem et amabit te? numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? solet enim fieri et frequenter accidit. ut ad horam contristetur, cum reprehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus. quia corripitur, sed timet displicere deo. quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est. et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui. si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum et adiciet, ut oderitte. non de caritate illius dissensio nascitur. sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere. inperturbata perdurat, etiam cum ille, qui reprehensus est, odit. si autem ille. qui corripit, reddere uult malum pro malo ei, qui corripienti indignatur, non fuit dignus, qui corriperet. ,sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet. haec agite. ut aut non inter uos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur. maiorem date operam concordandis uobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit uas. si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem durauerit. haec ergo agite —et deus pacis erit nobiscum -orantes simul et pro nobis. ut ea, quae bene monemus, alacriter impleamus.