Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut parata est seueritas peccata, quae iuuenerit, uindicare, ita non uult caritas, quod uindicet, inuenire. haec causa fecit, ut non uenirem ad uos, cum meam praesentiam quaereretis non ad pacis uestrae gaudium sed ad dissensionis uestrae augmentum. quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus uester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas uestris uocibus uerberauit? nam fortassis etiam maior esset uestra seditio in praesentia mea, quam necesse esset uobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod uobis non expedit, petebatis; ac sic non, quales uolo, inuenirem uos et ipse inuenirer a nobis, qualem non uolebatis.