Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vestes uestras habete sub una custode uel duabus uel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno uestiario. et si fieri potest, non ad uos pertineat, quid nobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque uestrum, quod deposuerat. an aliud, quod alia habuerat, dum tamen unicuique, quod opus est, non negetur. si autem hinc inter uos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse, quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse, quae ita uestiatur, sicut alia soror eius uestiebatur, hinc uos probate, quantum uobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. tamen si uestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis, quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete, quod ponitis, ita sane, ut nulla sibi aliquid operetur, sine unde induatur siue ubi iaceat siue unde cingatur uel operiatur uel caput contegat; sed omnia opera uestra in commune fiant maiore studio et frequentiori alacritate, quam si uobis propria faceretis. caritas enim, de qua scriptum est, quod non quaerit, quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis non propria communibus anteponit. et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam curaueritis, tanto amplius profecisse noueritis, ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat, quae permanet, caritas. consequens ergo est, ut etiam illud, quod suis uel filiabus uel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis uel aliqua contulerit siue uestem siue quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur et sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. quod si aliqua rem sibi conlatam celauerit, furti iudicio condemnetur.