Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.13
Unproofread scanNot analysed yet
Indumenta uestra secundum arbitrium praepositae lauentur siue a uobis sine a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae uestis nimius appetitus. lauacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus. sed eo. quo solet, temporis interuallo tribuatur, hoc est semel in mense. cuius autem infirmitatis necessitas cogit lauandum corpus. non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut, etiam si nolit, iubente praeposita faciat, quod faciendum est pro salute. si autem uelit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediatur; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur, quod delectat. denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti, sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. nec eant ad balneas siue quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. nec illa, quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa uoluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. aegrotantium cura siue post aegritudinem reficiendarum sine aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat, quod cuique opus esse perspexerit, siue autem quae cellario sine quae uestibus siue quae codicibus praeponuntur, sine murmure seruiant sororibus suis. codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petierint, non accipiant. uestimenta uero et calciamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur.