Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitate, quid mali sit, ut, cum de deo natis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. perseuerate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseuerante et numero et aetate creuistis, quae uos mater non utero sed animo suscepit. omnes enim, quae illuc uenistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae seruientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae uos suscepit, inuenistis; sub illa estis eruditae, sub illa uelatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut uobis eam mutetis, cum lugere deberetis, si eam uobis mutare uellemus. ipsa est, quam nostis; ipsa est, ad quam uenistis; ipsa est, quam per tot annos habendo creuistis. nouum non accepistis nisi praepositum; aut si propter illum quaeritis nouitatem et in eius inuidia contra matrem uestram sic rebellastis, cur non potius hoc petistis. ut ipse uobis mutetur? si autem hoc exhorretis, quia noui, quo modo eum in Christo uenerabiliter diligatis, cur non potius illam? in uobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis uelit uos ipse deserere, quam istam ex nobis famam et inuidiam sustinere, ut dicatur non aliam uos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. tranquillet ergo deus et componat animos uestros; non in uobis praeualeat opus diaboli, sed pax Christi uincat in cordibus uestris; nec dolore animi, quia non fit, quod uultis, uel quia pudet uoluisse, quod uelle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis uirtutem nec habeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris.