Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt, quae ut obseruetis praecipimus in monasterio constitutae. primum propter quod estis in unum congregatae. ut unanimes habitetis in domo et sit uobis cor unum et anima una in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint uobis omnia communia, et distribuatur unicuique uestrum a praeposita uestra uictus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter ualetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur singulis, prout cuique opus erat. quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter uelint illud esse commune: quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat inuenire; at nunc non ideo se putent esse felices. quia inuenerunt uictum et tegumentum, quale foris inuenire non potuerunt.