Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.8
Unproofread scanNot analysed yet
Carnem uestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum ualitudo permittit. quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat. nisi cum aegrotat. cum acceditis ad mensam. donec inde surgatis, quod uobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae uobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant dei uerbum.