Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.7
Unproofread scanNot analysed yet
Orationibus instate horis et temporibus constitutis. in oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis uacat, orare uoluerint, non eis sint impedimento, quae aliquid ibi agere uoluerint. psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc uersetur in corde, quod profertur in uoce, et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur.