Latin
Letter 214
Augustine, Epistulae 214.5
Unproofread scanNot analysed yet
Multa erant, quae uobis mittere cupiebam, quibus lectis totam ipsam causam, quae conciliis episcopalibus acta est aduersus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis, sed festinauerunt fratres, qui ex numero uestro ad nos nenerant, per quos uobis non rescripsimus ista, sed scripsimus, nullas enim ad nos uestrae caritatis litteras adtulerant; tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere. ideo autem festinauerunt, ut apud uos agerent pascha, quo possit adiuuante domino tam sanctus dies uestram pacem quam dissensionem potius inuenire.