Latin
Letter 214
Augustine, Epistulae 214.6
Unproofread scanNot analysed yet
Melius autem facietis, quod multum rogo, si ipsum, a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non grauemini. aut enim non intellegit librum meum aut forte ipse non intellegitur. quando difficillimam quaestionem et paucis intellegibilem soluere atque enodare conatur. ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit, ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut ueniant bona. unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes satis agite inuiolati et inmaculati apud eum reperiri in pace et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam, quae data est ei, sapientiam scripsit uobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his. in quibus sunt quae dam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines peruertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum inter itum.