Latin
Letter 215
Augustine, Epistulae 215.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cresconium, Felicem et alium Felicem dei seruos, qui ei uestra congregatione ad nos uenerunt. nobiscum egisse pascha nouerit caritas uestra. quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad uos redirent aduersus nouos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit, qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam dei, quae sola hominem liberat per dominum nostrum Iesum Christum. sed rursus qui putat, quando ad iudicium dominus uenerit, non iudicari hominem secundum opera sua, qui iam per aetatem uti potuit libero uoluntatis arbitrio, nihilo minus in errore est. soli enim paruuli, qui nondum habent opera propria uel bona uel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lauacrum regenerationis non subuenit gratia saluatoris. ceteri autem omnes, qui iam utentes libero arbitrio sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt. si de potestate tenebrarum per gratiam dei non eruuntur nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis uerum etiam secundum propriae uoluntatis merita iudicium reportabunt. boni uero etiam ipsi quidem secundum bonae uoluntatis suae merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam uoluntatem per dei gratiam consecuti sunt. ac sic impletur, quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco