Latin
Letter 215
Augustine, Epistulae 215.2
Unproofread scanNot analysed yet
De qua difficillima quaestione, hoc est de uoluntate et jrratia non opus habui etiam in hac epistula diutius disputare, quoniam et aliam iam eis dederam tamquam citius redituris. et scripsi ad uos etiam librum, quem si adiuuante domino diligenter legeritis et uiuaciter intellexeritis, nullas existimo inter uos de hac re dissensiones ulterius iam futuras. portant autem secum et alia. quae nobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis, quem ad modum catholica ecclesia in dei misericordia Pelagianae haeresis uenena reppulerit. quod enim scriptum est ad papam Innocentium. Romanae urbis episcopum, de concilio prouinciae Carthaginensis et de concilio Numidiae et aliquanto diligentius a quinque episcopis et quae ipse ad tria ista rescripsit. item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est eiusque rescriptum ad uniuersos totius orbis episcopos missum et quod posteriore concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breuiter constituimus et supra memoratum librum meum, quem modo ad uos scripsi, haec omnia et in praesentia legimus cum ipsis et per eos misimus uobis.