Latin
Letter 215
Augustine, Epistulae 215.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum potuimus ergo, egimus cum istis et uestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseuerent, quae neque liberum arbitrium negat siue in uitam malam siue in bonam neque tantum ei tribuit, ut sine dei gratia ualeat aliquid, siue ut ex malo conuertatur in bonum siue ut in bonum perseueranter proficiat sine ut ad bonum sempiternum perueniat. ubi iam non timeat, ne deficiat. uos quoque, carissimi, etiam in hac epistula exhortor, quod nos omnes exhortatur apostolus. non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei.