Latin
Letter 215
Augustine, Epistulae 215.5
Unproofread scanNot analysed yet
Adtendite, quid per Salomonem moneat spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit. fac pedibus tuis et uias tuas dirige, ne declines in dexteram neque in sinistram. auerte autem pedem tuum a uia mala. uias enim, quae a dextris sunt, nouit deus; peruersae uero sun t, quae a sinistris sunt. ipse autem rectos faciet cursus tuos. itinera autem tua in pace producet. in his uerbis sanctae scripturae considerate, fratres, quia, si non esset liberum arbitrium, non diceretur: Rectos cursus fac pedibus tuis et uias tuas dirige, ne declines in dexteram neque in sinistram. et tamen, sine dei gratia si posset hoc fieri, non postea diceretur: Ipse autem rectos faciet cursus tuos et itinera tua in pace producet.