Latin
Letter 215
Augustine, Epistulae 215.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed respondetur nobis: 'Cur ergo dixit: Ne declines in dextram neque in sinistram, cum potius dicere debuisse nideatur: Tene dextram et ne declines in sinistram". si bonae sunt uiae. quae a dextris sunt?' cur, putamus. nisi quia ita sunt uiae bonae, quae a dextris sunt, ut in dextram tamen declinare non sit bonum? declinare quippe ille est intellegendus in dextram, qui bona ipsa opera, quae ad uias dextras pertinent, sibi uult adsignare non deo. et ideo, cum dixisset: Vias enim, quae a dextris sunt, nouit deus: peruersae autem sunt. quae a sinistris sunt, tamquam diceretur ei: Quo modo ergo non uis, ut declinemus ad dextram', secutus adiunxit: Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. . sic ergo intellege, quod tibi praeceptum est: Rectos cursus fac pedibus tuis et uias tuas dirige, ut noueris, cum hoc facis. a domino deo tibi praestari, ut hoc facias. et non declinabis ad dextram, quamuis ambules in uiis dextris, non confidens in uirtute tua; et ipse erit uirtus tua, qui rectos faciet cursus tuos et itinera tua in pace producet.