Latin
Letter 215
Augustine, Epistulae 215.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit: 'Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona', declinat in dextram. sed rursus illi, qui putant bonam uitam esse deserendam, quando audiunt sic dei gratiam praedicari, ut credatur et intellegatur uoluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam. quas fecerit. custodire, et propterea dicunt: Faciamus mala, ut ueniant bona, in sinistram declinant ideo uobis dixi: 'Non declinetis in dextram neque in sinistram', hoc est nec sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine dei gratia tribuatis, nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis, quod ipsa gratia dei auertat a uobis. talium quippe uerba sibi proponens apostolus ait: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his uerbis hominum errantium et dei gratiam non intellegentium respondit, ut debuit, dicens: Absit; si enim mortui sumus peccato, quo modo "uiuemus in eo? nihil dici potuit breuius et melius. quid enim nobis gratia dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? ac per hoc ipsi gratiae i inuenietur ingratus, qui propter illam uult uiuere in peccato, per quam morimur peccato. deus autem, qui diues est in misericordia, det uobis et sanum sapere. et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. hoc pro uobis hoc pro nobis hoc pro omnibus, qui uos diligunt, et pro eis, qui uos oderunt, instanter in pace fraterna et uigilanter orate. deo uiuatis. Si quid de uobis mereor, ueniat ad me frater Florus.