Latin
Letter 216
Augustine, Epistulae 216.1
Unproofread scanNot analysed yet
Venerabilia scripta et librum tuae sanctitatis ita tremebundo corde percepimus. ut. sicut beatus Helias, cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria domini transeunte uelauit. ita nos obiurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro iudicio erubuimus. quorum inordinata profectione tuam metuimus beatitudinem salutare. quia tempus loquendi et tempus tacendi, ne, dum per dubitantes et de ueritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut sapientia angeli dei, dubitare cum dubitantibus uideremur. non enim erat nobis necessarium interrogare de beatitudine et de sapientia tua, quae est nobis nota per domini gratiam. nam ad librum dulcissimae sanctitatis tuae ita sumus alacriter iucundati, ut, sicut apostoli dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare, quis esset —sciebant enim, quia Iesus est —. ita et nos nec uoluimus nec ausi sumus interrogare de libro. utrum tuae sit sanctitatis, cum ipsa fidelis gratia, quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum esse, domine sancte papa, eloquiis uiuacissimis contestetur.