Latin
Letter 217
Augustine, Epistulae 217.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a domino, dum doctrina eius legitur uel auditur, si homo ueritati, quam legit uel audit, sua consentiat uoluntate. 'si enim lateret eum\\ inquis, 'doctrina dei. non dirigerentur gressus eius, quibus directis uellet uiam dei\\ ac per hoc sic tantum putas a domino gressus hominis dirigi ad eligendam uiam dei. quia sine doctrina dei non ei potest innotescere ueritas, cui propria uoluntate consentiat. 'cui si consentit'. inquis, 'quod in eius libero arbitrio constitutum est, recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus eius, ut uiam eius uelit, cuius doctrinam suasione praecedente subsequente consensione sectatur, quod libertate naturali, si uult, facit, si non uult, non facit pro eo, quod fecerit, praemium uel supplicium recepturus . haec est illa Pelagianorum male diffamata meritoque reprobata et ab ipso etiam Pelagio timente damnari in orientalium episcoporum iudicio damnata sententia, qua dicunt gratiam dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina. et usque adeo, frater. erimus graues corde, ut de gratia dei, immo aduersus gratiam dei eam Pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto sed tamen catholicos iudices timens Pelagius ipse damnauit!