Latin
Letter 217
Augustine, Epistulae 217.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et quo modo, inquies, respondebitur? quo modo censes facilius et apertius, quam ut illud. quod de orando deo superius egimus, sic amplectamur, ut hoc menti nostrae nulla subtrahat obliuionis inreptio. nulla calliditas argumentationis extorqueat? si enim, quod scriptum est: A domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet et: Praeparatur uoluntas a domino et: Deus est enim, qui operatur in uobis et uelle, et multa huius modi, quibus commendatur uera dei gratia, hoc est quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa, cum datur, quia praeuenit hominis uoluntatem bonam nec eam cuiusquam inuenit in corde, sed facit, -si ergo ita praepararet atque ita operaretur deus hominis uoluntatem, ut tantum modo legem suam atque doctrinam libero eius adhiberet arbitrio nec uocatione illa alta atque secreta sic eius ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret adsensum, procul dubio eam legere uel intellegere legendo uel etiam exponere ac praedicare sufficeret nec opus esset orare. ut deus ad fidem suam infidelium corda conuerteret et conuersis proficientem perseuerantiam eiusdem suae gratiae largitate donaret. si ergo haec a domino poscenda esse non rennuis, quid restat, frater Vitalis, nisi ut ab illo ea donari fatearis, a quo poscenda esse consentis? si autem negas ab illo nos poscere ista debere. eidem doctrinae ipsius contra dicis, quia et hoc in ea didicimus, ut ab illo ista poscamus.